- THESMOPHOROS
- THESMOPHOROSCereris epitheton, quae et Legifera poetis dicitur: Servius Honor. ad l. 4. v. 57. Leges, inquit, Ceres dicitur invenisse: Nam et sacra ipsius Thesmophoria i. e. legun latio, vocantur, Sed hoc ideo fingiutr. quia ante frumentum a Cerere inventum, passim homines sine lege vagabantur, quoe feritas interrupta est, postquam ex agrorum discretione nata sunt iura. An ideo Thesmophori dicuntur, quia in oede Cereris, ori incisoe leges asservabantur? Vide quoque Clem. Alexandrinum in Protrept. Arnob. contra Gentes, Herodot. l. 2. etc. Inter recentiores Lilium Gyraldum, Syntagm. Deor. Gentil. 14. Wohlphangum Lazium, l. 2. Comm. Reip. Rom. c. 7. Bapt. Pium Annotat, poster. c. 9. Calimachus in bymno eius.Ω῾ς πολίεςςιν ἐαδότα θέσμια δῶκε,Virgil. l. 4. Aen. v. 58.Legiferoe Cereri.Calvus antiquus Poeta, de Cerere:Et leges sanctas docuit, et cara iugavitCorpora coniugiis, et magnas condidit urbes.Vide ceres. Item Isis sic dicta, quaeleges Aegyptiis statuislet, quibus aeque omnibus iustitia servaretur. Diodor. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.